PRIVILEGIO DE D. ALFONSO VII EL EMPERADOR HACIENDO DONACIÓN AL MONASTERIO DE CELANOVA DEL CASTILLO DE SANTA CRUZ Y DE TODAS LAS PERTENENCIAS DE LA SIERRA DE LEBOREIRO
AÑO DE 1145
"In nomine Domini. Sit futuris et presentibus manifestum quia ego Adefonsus hispaniae imperator una cum uxore mea Berengaria, grato animo voluntate espontanea nemine cogente, pro pecatorum meorum remisione er anime mee parentum meorum salute: pauca de multis q. mater mea abstulit, Monasterio Cellenoue dono atque restituo Deo et glorioso confesori Rudesindo, domnoq. Pelagio Abbati eiusdem Monasterii, suisq. Sucesoribus castellum Sancte Crucis cum suis pertinentiis et cum omni sua hereditate, et sua voce. Similiter montem leporarium cum omni sua directura. Corroboro etiam cautum ipsius Monasterii cum suis terminis et locis antiquis sicut illum confirmauerunt et stabilierunt alii Reges qui ante me fuerunt quorum testamenta propia manu roboraui. Confirmo et corroboro alios cantos eiusdem Monasterii scilicet cautum de Baronceli, de Paredes, de Atanes, de Petragio, de Toeram, de Gargantones, de Rauanal, de Ganadi, de alio Ganadi, de Ripario Limie, et Sancta Columba de Grou, de Foramontanos, de Froyan, de Matamala, de Eclesiola, de Ripa Minei, quomodo diuidet per pennas de Saxoi, deinde per equam longam usque adalium cautum quen posuimus in Garciam, deinde ad bugaleiram, deinde inter Soutelum et Lauretum, usque ad illum Campum de Molendino ubi fiximus alium cautum deinde ad Vultureiram ubi est alter cautus, deinde descendit inter Sanctum Benedictum et Mereis usque ad illos naseiros qui sunt super vadum, deinde per mediam venam fluminis usque ad canalem inter Debam et Taadrum, deinde ad Barreirum de Abileira deinde ad pennas de Saxoi. Nullus comes neq. Princeps, neq. Maiorinus, neq. Sagio audeat intrare in istis cautis predictis neq. Pro rauso, vel homicidio, vel calupnia, vel mamposta, vel pro aliqua voce, nisi Monasterium Cellenoue cuius dominium esse profitemur, etiam totus jus Regale quod ad nos spectat in supradictis locis illi perpetuum habiturum concedimus. De cauto vero de Ramiranes dicimus quod medietatem de rausis et homicidiis et vocibus et aliis rebus q. ad regale jus pertinent medietatem semper inde habeat Monasterium Cellenoue propter plurem hereditatem q. habet in ipso cauto. Praedicta Castella cum prefatis cautis tali modo et tali tenore dono Eclesiae Sancti Saluatoris Cellenoue et Beato Rudesindo, et domno Pelagio Abbati ipsius ecclesie et fratrib. Eiusdem sucesoribus q. suis vero illa libere et quiete jure hereditario in perpetuum posideant, huic autem mee donationi vel restitutioni. Siquis postmodum contrarius veneit et eam diruperit peremni anatemate percusus in inferno cum Juda proditore sine fine damnetur nisi resipuerit. Pectet insuper Regie potestati mille libras auri, et duplatum Ecclesie Cellenoue reddat quod inuasserit. Facta carta Legione XII Kls. Decembris era M. C. LXXXIII predicto imperatore Adefonso imperante in Toleto, Legione, Saragocia, Nagera, Castella, Gallecia. Ego Adefonsus imperator hanc cartam qua jussi fieri anno X mei imperii una cum uxore mea confirmo et manu mea roboro
-Berengarius Compostellan. Archiepc. cf.-
-Martinus Auriensis epc. cf.-
-Petrus Secobilensis cf.-
-Beraldus Cemorensis epc. cf.-
-Fernandus Johannis de Montor cf.-
-Pontius de Cabreira cf.-
-Guterr. Ferrandiz cf.-
-Didacus Munioz Maiordom. imperatoris cf.-
-Pontius de Minerba Alferiz cf.-
+Signum imperatoris
-Geraldus scripsit iussu Magistri hugonis Cancellarii imperatoris"